- BOLESLAUS seu BULCO
- I.BOLESLAUS, seu BULCOBolessai Saevi, de quo supra, filius minor natu, in divisione Suidnicium Principatum nactus A. C. 1278. a fratre dein A. C. 1291. Iaveram, Strigaviam, Franckenstenium et alia, ut sibi adversus Glogoviensem praesto esset, accepit: Nec tamen auxiliatus est, interim filiorum ipsius tutor relictus, Glogovianos, ut multa Patri adempta redderent, coegit. Briegam et alia, in sua etiam ditione, munivit, Wencessaum Bohemiae Regem qui eum adoriri volebat, teruit etc. Obiit A. C. 1301. primus in Silesia iuris Feudalis Germanici et tributorum, unde opes magnae, auctor. Eô geniti, Bernhardus Suiduiciam lineani continuavit, Bolessaus vero Monsterbergicam orsus est.II.BOLESLAUS, seu BULCOfil. Bernhardi modo dicti, ex sorore Uladissai Loctici, cum fratre hentico, Patris imitarus exemplum, Bohemiae obsequium detrectavit. Obiit sine prole A. C. 1368. relictâ viduâ Agnete Austriacâ, quae decessit A. C. 1392. Principatus eius crevit. Catolus IV. Imperat. cui datâ ex fratre nepte Annâ A. C. 1348. Ducatuum cum ea successionem pollicitus fuera A. C. 1553.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.